라틴어 문장 검색

vel arida ibi ficus superimposita, si jecur aut lienis affectus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 5:7)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, humore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 9:5)
sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:5)
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:1)
Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 4:1)
Ac modo arida est, modo pituitam citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 1:6)
primoque assumtus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 2:5)
cum eo tamen, ut sciamus non esse ejus generis tussi aridas fauces committendas:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 5:3)
potionem autem hyssopi dare, cum quo ficus arida sit incocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 2:3)
Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hyssopum, nepeta, anisum, sesamum, lauri baccae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo cotoneo medium, columbae jecur recens et crudum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:3)
fit ex cupresso viridi et arida ficu:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:4)
Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel ptisanae cremorem, vel lac, vel adipem liquatam, vel medullam cervinam, vel oleum, vel cum rosa butyrum, vel cum eadem album crudum ex ovis, vel aquam in qua lini semen decoctum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:1)
tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 7:3)
atque ea aqua in qua vel palmulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi decocti sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 8:2)
vel lolii farina ex vino diluto cocta, et mixta cum arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION