라틴어 문장 검색

Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resoluere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:2)
Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:2)
Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 9:3)
Reliqua curatio uulneris in prioribus posita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:3)
deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 11:4)
Sed scalpelli curatio brevior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:1)
Nam curationi neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed * a septimo fere anno ad quartum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 7:5)
at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 8:4)
Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra conprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 3:3)
quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 4:2)
His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:1)
In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:6)
Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 8:6)
Cetera et in curatione et in uictu similia is esse debent, quae in alio quoque uulnerum genere praecepimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 11:6)
leuandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION