라틴어 문장 검색

nec haec priorum calamitas consulum segniores novos fecerat consules;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 336:2)
aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 537:1)
par iam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in causa et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 76:1)
ante omnia adiuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:1)
idque omen pertinuisse postea eventu rem coniectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 250:2)
quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 58:1)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et vir indignus ea calamitate et haud parvo initio minui videbatur ius libertatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 115:1)
Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Cannensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates animos summitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 317:1)
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Laevinus consules redduxerant eum in urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 507:1)
inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 525:1)
coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 434:1)
circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum, si nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 625:2)
utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 656:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION