라틴어 문장 검색

Cuius eruditionem atque industriam uidens rex, rogauit eum, accepta ibi sede episcopali, suae gentis manere pontificem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:2)
Tantumque rex ille caelestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis, et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et antea partem eiusdem regni tenebat, intraret monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro aeterno magis regno militare curaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.5)
Qua accepta Theodorus profectus est ad Agilberctum Parisiorum episcopum, de quo superius diximus, et ab eo benigne susceptus, et multo tempore habitus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:1)
Ut Ceadda, de quo supra dictum est, prouinciae Merciorum sit episcopus datus, et de uita et obitu et sepultura eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.1)
Ut deposito Uynfrido, Saexuulf episcopatum eius acceperit, et Earconuald Orientalibus Saxonibus sit episcopus datus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI.1)
Nam suo praedocta exemplo, monebat omnes et in salute accepta corporis Domino obtemperanter seruiendum, et in aduersis rerum siue infirmitatibus membrorum fideliter Domino esse gratias semper agendas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:5)
Qua accepta in manu, interrogauit, si omnes placidum erga se animum, et sine querela controuersiae ac rancoris haberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:8)
acceptaque tonsura, locum secretae mansionis, quam praeuiderat abbas, intrauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.14)
Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque cum ceteris electis libens pandat introitum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:16)
Qui natus in territorio eiusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reuerentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:3)
Anno DCCLVIII, Eadberctus rex Nordanhymbrorum Dei amoris causa, et caelestis patriae uiolentia, accepta sancti Petri tonsura, filio suo Osuulfo regnum reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]43)
huic datus a pleno memorabile munus ouili dux pecoris curtas auxerat hircus opes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 133)
inde ingenti praeda potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 353:2)
his locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum vicum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 159:3)
sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION