라틴어 문장 검색

Quod ad aetates uero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuuenes, minime pueri et senectute confecti.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 32:1)
Nam longa statura, ut in iuuenta decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum, obesum hebes est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 5:4)
Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios nouis morbis conficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 9:1)
Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peioraue accesserint;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 9:2)
ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi uerisimile est neque eam uidentur sustinere aegri uires posse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 8:6)
Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 3:2)
aliae cum decedunt, sudorem mouent, aliae non mouent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 4:5)
sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:3)
Cum uero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum cibo tempus esse febre finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:2)
tertium, si necesse est, quandocumque decedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:4)
Tharrias uero quidam accessionis id malum esse dixit, leuarique, cum ea decessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:4)
Vna est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullis uero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 1:3)
dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo reuertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:4)
Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malicorium ex aqua terendum eoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 6:1)
Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION