라틴어 문장 검색

nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi, a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 1:2)
alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:3)
is nequaquam me quidem - cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset - sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장1)
istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:4)
at vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:1)
cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:3)
si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:5)
quid me decipis, Zeno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:2)
- -donec deceptus et exspes nequiquam fundo suspiret nummus in imo.
(페르시우스, 풍자, satire 246)
ut mavis, da verba et decipe nervos, si potes.
(페르시우스, 풍자, satire 430)
At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum, videris tamen inquit non ero tui similis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:8)
Tryphaena lacrimas effudit decepta supplicio - vera enim stigmata credebat captivorum frontibus impressa - sciscitarique submissius coepit, quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus in hoc supplicium durassent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:19)
Non Troius heros hac in classe vehit decepti pignus Atridae, nec Medea furens fraterno sanguine pugnat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:17)
Illum bellantem arma decipiunt, illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:21)
| Multos [inquit Eumolpos, o] iuvenes carmen decepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION