라틴어 문장 검색

contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei non defensuros implorat Lydia thyrsos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:178)
miserere tuae, pater optime, gentis, extremam defende famem.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:25)
felicior illa perustae pars Libyae, nimio quae se munita calore defendit tantique vacat secura tyranni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:89)
bis noster ad Alpes alterius genitor defensum regna cucurrit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:252)
uno Libyam defendite bello.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:308)
seu fata vocabant seu gravis ira deum, seriem meditata ruinis, ex illo, quocumque vagos impegit Erinys, grandinis aut morbi ritu per devia rerum, praecipites per clausa ruunt, nec contigit ullis amnibus aut scopulis proprias defendere terras.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:51)
patrem clipeis defendite Thybrim."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:227)
defendunt alii lucum Dryadasque procaces spectandi cupidas et rustica numina pellunt silvestresque deos longeque tuentibus antrum flammea lascivis intendunt spicula Faunis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae14)
haec fortunatus nimium Titanius ales regna colit solusque plaga defensus iniqua possidet intactas aegris animalibus oras saeva nec humani patitur contagia mundi, par volucer superis, stellas qui vividus aequat durando membrisque terit redeuntibus aevum, non epulis saturare famem, non fontibus ullis adsuetus prohibere sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix2)
sic tua pro clipeo defendat pectora Thomas et comes ad bellum Bartholomaeus eat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum2)
sed vos, o tandem veniens exercitus ultor, solvite Titanas vinclis, defendite matrem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia16)
ac velut hostilis cum machina terruit urbem, undique concurrunt arcem defendere cives:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia32)
neu flantibus Austris neu pluviis cedas, neu defensura calorem aurea summoveant rapidos umbracula soles.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:193)
reverentia patris obstitit auxilio, nec nos defendere contra possumus:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:125)

SEARCH

MENU NAVIGATION