라틴어 문장 검색

m. Sept et Oct a. 710 (44). CICERO F. TIRONI SV0 S. etsi iusta et idonea usus es excusatione intermissionis litterarum tuarum, tamen id ne saepius facias rogo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 253)
qua re cum in primis tuas desiderem litteras, noli committere ut excusatione potius expleas officium scribendi quam assiduitate epistularum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 255)
Scaurum beneficio defensionis valde obligavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 2:5)
ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 145:2)
cuius omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua fortis invicta defensio salutis meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:2)
quid est in hac causa quod defensionis indigeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 2:8)
et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:9)
quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo defensioni meae verum etiam silentium pollicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 3:1)
quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:1)
non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici iure posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 2:4)
quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam - non enim est ulla defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria, - nisi vero aut ille dies quo Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:5)
vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장 1:11)
nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장 1:15)
videbant sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 2:2)
ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION