라틴어 문장 검색

Praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus, nihil de is, quos modo vidimus, cogitamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 9:3)
Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere, cum possis dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 4:5)
Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 8:4)
Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 10:5)
Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:6)
Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 6:6)
alter ab altero debet esse diductus, ut duo sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 4:8)
Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 10:1)
Sunt qui officia lucis noctisque perverterint nec ante diducant oculos hesterna graves crapula quam adpetere nox coepit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 2:1)
inuadere hostes iubet, obstantis cuneos gladiis diducere;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:8)
hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 4:10)
SILO POMPEIVS contra dixit illam teneri iureiurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solui foederis pactionem;
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 5:5)
Multi me adfectus diducunt:
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 8:25)
Nolite timere, pueri, non diducam uos:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 3:4)
Horum nominum interpretationem, prout cuique visum est, deflectit et ad rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus puellis suis, quod voluit, nomen imposuerit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION