라틴어 문장 검색

"placanda nobis pro triumphis principis delubra, faustus ut secundet gloriam procinctus, utque subiugatis hostibus ductor quietum frenet orbem legibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1159)
"habet usitatum munus hoc divinitas quae vera nobis colitur in Christo et Patre, mutis loquellam, percitum claudis gradum, surdis fruendam reddere audientiam, donare caecis lucis insuetae diem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1401)
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:1)
Hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:4)
At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:16)
At gemini lapsu delubra ad summa dracones effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem, sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:16)
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset ille dies, festa velamus fronde per urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:9)
Hic primum ex alto delubri culmine telis nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes armorum facie et Graiarum errore iubarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:5)
Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:3)
quales cum vertice celso aeriae quercus, aut coniferae cyparissi constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:3)
Principio delubra adeunt, pacemque per aras exquirunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:2)
quid vota furentem, quid delubra iuvant?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:6)
Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 29:8)
Iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:7)
- potes namque omnia, nec te nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION