라틴어 문장 검색

nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 8:2)
multa enim desiderari ad multa quae habeas tuenda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VIII 2:2)
O graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:5)
Vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XI 4:2)
nunc autem verba haec 'cupide' et 'temere,' in quibus verbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino quam res postulat dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 10:1)
Quapropter adscribendos eos existimavi, si quis iam statim desideraret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 4:2)
non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 2:3)
Cum Pacuvius, inquiunt, grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus, Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc, haut parvo iunior, proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus, tragoediam suam cui Atreus nomen est desideranti legit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 3:1)
Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 4:2)
Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque praestanti fortitudine Nero appellatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 9:1)
Tunc aliis etiam qui ibi aderant compluribus idem comprobantibus desiderantibusque, accipit a me librum veterem fidei spectatae, luculente scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 7:1)
Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:6)
SEDIGITUS in libro quem scripsit De Poetis, quid de his sentiat qui comoedias fecerunt, et quem ex omnibus praestare ceteris putet, ac deinceps quo quemque in loco et honore ponat, his versibus suis demonstrate:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIV 2:1)
quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et conivent, tunc loco, in quem cibus capitur, vel stipato vel adducto, voluntas capiendi eius desiderandique restinguitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 4:3)
Proloquium est sententia in qua nihil desideratur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION