라틴어 문장 검색

indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris subaudis 'fore'. et indigetes dii duplici ratione dicuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7941)
Nam si non liceret hominibus sui, quum vellent, cordis dominabus aperire secreta, iam amor perisset omnino, qui omnium dicitur fons et origo bonorum, et nullus sciret aliis subvenire, omniaque curialitatis opera hominibus essent ignota.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:4)
Nam ut dixit quidam philosophus, "Pecunia si uti scias, ancillaest;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 49:11)
Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus.
(불가타 성경, 토빗기, 14장4)
Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장12)
"inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus, quam audierat, scire non potuit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:10)
2. Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 3:1)
Cum autem virgunculam et rudem edentulam septimus aetatis annus exceperit et coeperit erubescere, scire, quid taceat, dubitare, quid dicat, discat memoriter psalterium et usque ad annos pubertatis libros Salomonis, evangelia, apostolos ac prophetas sui cordis thesaurum faciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:8)
'Si quid opus fuerit, scis me non esse rogandum' Uno bis dicis, Baccara, terque die.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCII1)
quamquam animus meminisse horret 'quamquam' melius praesenti iungitur tempori, ut 'quamquam scio, quamquam lego'. quod autem dixit 'meminisse horret' defectivi verbi ratio est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 121)
[quos dicit Corybantes] quasi δαήμονεσ, qui totum sciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1117)
sciendum igitur, quia si 'terret' dixerimus, antiqua erit elocutio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 97)
quisquis es atqui supra dixit 'omnia Mercurio similis'. sed sciendum est secundum Tullium in libris de deorum natura tres esse Mercurios:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5771)
Homerus οἱ` *φένεόν τ' ἐνέμοντο. nec nos debet movere quod, cum Euander de Pallanteo sit, dicit 'Phenei sub moenia', cum sciamus poetas vicinas omnes pro uno habere civitates, sicut de Didone facit, quam nonnumquam Tyriam, aliquotiens Sidoniam vocat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1652)
nam et Nisus propter illam dicit nolle Euryalum sibi comitem iungere, quod sciret, si quid ei accidisset, intolerabiliter eam laturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4782)

SEARCH

MENU NAVIGATION