라틴어 문장 검색

quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos neque ipse 10 frustra dictator ero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:3)
privatus potius quam dictator seditioni interero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:6)
itaque, quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 343:2)
vota erat Latino bello a Postumio dictatore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 460:2)
adversus Tarquinium Saperbum cum Latinorum exercitu bellum inferentem Aulus Postumius dictator prospere pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha16)
exspectate, dum consul aut dictator fiat, quem privatum viribus et audacia regnantem videtis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 136:3)
L. Mamilius Tusculi dictator erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 197:1)
dictatore opus esse rei publicae, ut qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis sentiat sine provocatione dictaturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 228:3)
in quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 283:2)
qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 287:1)
postero die dictator cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 291:1)
impigreque ad edictum dictatoris praesto fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 295:4)
inde composite agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 296:1)
ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumvectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 300:1)
legionibus dictatoris clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 305:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION