라틴어 문장 검색

Iuuenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 33:1)
Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 13:1)
Interest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae uires sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 2:2)
Interest etiam inter ualens corpus et obesum, inter tenue et infirmum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 5:1)
Inter unctionem autem et frictionem multum interest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 4:2)
EVOCARE uero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione uictus succurritur, opitulentur, in praesentia differam:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 1:1)
Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 4:2)
minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:4)
Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:1)
Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 22:2)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:6)
Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:3)
Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:6)
Vbi dolor uehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam obcalluerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:6)
si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION