라틴어 문장 검색

exsulavit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum, quidquid victor Catilina fecisset;
(세네카, 행복론, Liber V 100:2)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
Ut caelestia humanas manus effugiunt et ab his qui templa diruunt ac simulacra conflant nihil divinitati nocetur, ita quicquid fit in sapientem proterve, petulanter, superbe, frustra temptatur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:2)
sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:1)
C. enim Caesar villam in Herculanensi pulcherrimam, quia mater sua aliquando in illa custodita erat, diruit fecitque eius per hoc notabilem fortunam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 130:3)
stantem enim praenavigabamus, nunc causa dirutae quaeritur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 130:4)
Aedem Mineruae sic fugimus tamquam castra Macedonum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.15)
Diruere mihi uidebar hostium muros.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.20)
nulla si retro via iterque clusum est, orbe diducto redi et quicquid atra nocte possessum latet emitte tecum, dirutis qualis iugis praeceps citato flumini quaerens iter quondam stetisti, scissa cum vasto impetu patuere Tempe;
(세네카, Hercules Furens 4:2)
ille ferocem iussit Achillem pulsare lyram, fregit Danaos, fregit Atridem, regna evertit Priami, claras diruit urbes:
(세네카, 옥타비아 12:17)
Iliun vicit pater, vos diruistis.
(세네카, Troades 247:1)
vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro, vobiscum Europe nec proba Pasiphae, et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas, et Thebae et Priami diruta regna senis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c4)
tu diruta fletum supprime et Euboicos respice, Troia, sinus!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 131)
furem sonuere iuuenci, furis et implacidas diruit ira fores.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 96)
deuia puniceae uelabant limina uittae, putris odorato luxerat igne casa, populus et longis ornabat frondibus aedem, multaque cantantis umbra tegebat auis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 912)

SEARCH

MENU NAVIGATION