라틴어 문장 검색

domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 172:1)
diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 682:1)
ubi eos, plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum, maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 454:1)
saxi materiaeque caedendae, unde quisque vellet ius factum praedibus acceptis eo anno aedificia perfecturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 581:2)
dictum est ad Veios migrandum esse propter incensam et dirutam urbem, quod consilium Camillo auctore discussum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha15)
et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis - admonebat enim desiderium usus - festinantibus ad effectum operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 42:1)
eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs quam Latini diruerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 279:1)
oppidum dirutum atque incensum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:1)
senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido imposito ad triumphum accersit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 290:1)
aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 291:1)
ceterum non posse dissimulare aegre pati civitatem Samnitium quod Fregellas ex Volscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus, coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam coloni eorum Fregellas appellent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 325:1)
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia - et frequenter ibi habitabatur - circumiecta muris incendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 403:2)
quaedam ex his diruit ne receptaculo hostibus essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 586:2)
post per exploratores compertis hostium consiliis ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt, quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 673:1)
ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION