라틴어 문장 검색

id si quis generalem quaestionem vel caput generale dicere malet cum hoc mihi non erit pugna, non magis, quam si aliud adhuc, quo idem intelligatur, eius rei nomen invenerit, quanquam tota volumina in hane disputationem impendisse multos sciam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 104:5)
credendum est igitur his, quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, an sit, quid sit, quale sit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 163:1)
namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum id est factorum dictorumque contextus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 203:1)
interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 316:2)
dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 376:3)
proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περι` γελοίου inscribitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 131:1)
liberior adhuc in utramque partem disputatio, si tantum subita mors in quaestionem venit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 85:4)
quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut disputationibus potius arguta verborum cavillatrix quam oratoris officio multum adlatura momenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:1)
plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis et plures modi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 53:1)
translata probari nisi in contextu sermonis non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 101:1)
crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu aliquid priore insequitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 162:1)
quidam synecdochen vocant et cum id contextu sermonis quod tacetur accipimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 240:2)
nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:3)
ut, quemadmodum ἀλληγορίαν facit continua ἀλληγορίαν sic hoc schema faciat tropos ille contextus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:4)
nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam contextu varietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione, ad finem usque decurrunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 312:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION