라틴어 문장 검색

sin plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad aliud studium transferat, admonebo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:9)
His autem formis atque corporibus, sicut omnibus, quae sub aspectum veniunt, [admonetur memoria nostra atque excitatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 358:1)
' 'Ergo ista,' inquit Crassus 'quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam - sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:4)
Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 61:2)
tantumque eos admoneamus, ut illud, etiam si est verissimum, tacitum tamen tamquam mysterium teneant, quod negant versari in re publica esse sapientis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 64:4)
nam Speusippus Platonis sororis filius et Xenocrates, qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo et Crantor, nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem, magno opere dissensit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 67:3)
aut causa et ratio, ut si quaeratur, cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 114:5)
Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:1)
His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:1)
dissentire adversari vocem atque legis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 4:4)
Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:3)
Libente me vero, ut aliquid aliquando de doctrinae studiis admoneamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:14)
Non dissentio a te, Laeli, sed quaero, quae tu esse maiora intellegas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 50:2)
Sed erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus, cum res ipsa admonuerit, ut in eos dicamus, qui etiam liberata iam civitate dominationes adpetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:4)
unus dissentit Epicurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 126:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION