라틴어 문장 검색

In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)
interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσισ dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 140:3)
ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 264:1)
illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:5)
at illa connexa series tres habet formas:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 279:1)
collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 315:1)
namque omnia eius membra connexa sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac fluit, ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum , continent et continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 386:3)
quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:1)
eam cuncta mortalium mala dissolvere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장38)
ac plerosque senectus dissoluit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam superat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장10)
Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis inligamus ac deinde dissolvimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 5:2)
alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:3)
voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:5)
nunc iam et aetate quassata et longa desidia, quae iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est, ut etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 3:2)
Non audeo te eo usque producere, ut fabellas quoque et Aesopeos logos, intemptatum Romanis ingeniis opus, solita tibi venustate conectas.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION