라틴어 문장 검색

hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, an providentia mundus regatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 70:1)
hi thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativae partis, haec activae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 75:5)
sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:4)
quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 122:1)
interim expediet expositiones brevi interfatione distinguere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 139:2)
distinguamus igitur genera causarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 157:1)
quia, nisi distinxerimus, verendum est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 191:2)
nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 138:1)
casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 142:1)
- ideoque artifices etiam, cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distinguunt, ne umbrae in corpora cadant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 209:2)
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 27:2)
quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus, consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:2)
nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 32:2)
et hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et distinguent atque concident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 122:3)
nam etiamsi aliud est, unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem verbo continetur venit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 183:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION