라틴어 문장 검색

igitur quae est schema, ab illa, quae est tropos, genere ipso nihil admodum distat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:5)
nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 227:4)
causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 94:3)
sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 153:4)
post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes, circa ambo tempora (Nam cum Socratis Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 170:1)
Igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장4)
magnis inter se intervallis distabunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 33:4)
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:2)
Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:5)
" Nullum," inquiunt, " bonum ex distantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 3:3)
Hoc autem ex distantibus constat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 3:4)
quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 6:5)
Nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 7:1)
" Dicitis," inquit, " nullum bonum ex distantibus esse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 8:1)
Primum, an sit aliquod ex distantibus bonum, etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION