라틴어 문장 검색

item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem, cum quis divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem, semel aliquid ita esse divinatum, nihil ut fortuito cecidisse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 159:3)
Hoc altero de divinatione libro Cicero postquam de libris suis ante hos de divinatione libros scriptis et de omnibus studiis suis exposuit (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.1)
Arcem tu quidem Stoicorum, inquam, Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si divinatio sit, di sint et, si di sint, sit divinatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 16:1)
arcem tu quidem Stoicorum, inquam, quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si divinatio sit, di sint et, si di sint, sit divinatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 16:1)
Sed nec omnium divinatio est, ut ratio docuit, nec locus nec materia invenitur, cui divinationem praeficere possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 16:3)
sed nec omnium divinatio est, ut ratio docuit, nec locus nec materia invenitur, cui divinationem praeficere possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 16:3)
cycnos tamen habere divinationem etiam Cicero in Tusculanis libro primo docet ut cycni, qui non sine causa Apollini dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3937)
Quia sicut in his quae ex lege credi debent, quae tamen pro se rationem non habent, quaerere rationem stultum est, quia qui hoc facit, quaerit quod impossibile est inveniri, - et eis nolle credere sine ratione haereticum est, sic in his quae non sunt manifesta de se, quae tamen pro se rationem habent, eis velle credere sine ratione philosophicum non est, ideo - volentes sententiam christianae fidei de aeternitate mundi et sententiam Aristotelis et quorundam aliorum philosophorum reducere ad concordiam, ut sententia fidei firmiter teneatur quamquam in quibusdam demonstrari non possit, - ne incurramus stultitiam, quaerendo demonstrationem ubi ipsa non est possibilis, ne etiam incurramus haeresim, nolentes credere quod ex fide teneri debet, quia pro se demonstrationem non habet, sicut fuit mos quibusdam philosophis quibus nulla lex posita placuit, quia articuli legis positae pro se non habebant demonstrationem, ut etiam sententia philosophorum salvetur, quantum ratio eorum concludere potest, - nam eorum sententia in nullo contradicit christianae fidei nisi apud non intelligentes:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 1 1:1)
Nam cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii, qui ab eo essent profecti, manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et Peripateticis consentientibus, cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse, plurumisque locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum conprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera divinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit, Cratippusque, familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, isdem rebus fidem tribuit, reliqua divinationis genera reiecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 8:5)
Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION