라틴어 문장 검색

specialem alterum circa partes divinationis, ut quaeque in quaestionem cadit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 66:3)
non enim longum tantum, sed etiam impossibile aut potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 112:1)
impossibilia aggrediantur, pro effectis relinquant vixdum inchoata, de homine dicere quam de causa malint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:4)
De accusatore constituendo, quae iudicia divinationes vocantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 197:1)
et est saepissime fortuita diuinatio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.45)
Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 3:1)
Eaedem voces sonant, eaedem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 3:3)
Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:9)
Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia et is, qui summum locum ascendere nititur, gradibus uel passibus, non autem saltibus eleuatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:13)
ad Romanos nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio, qualis iam praesagientibus animis inminentis mali esse solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 506:1)
nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 283:1)
Cum enim antecedens possibile est, et consequens, quia ex possibili non sequitur impossibile, cum si constet impossibile esse, ex eo impossibile sequitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:13)
Denique illud quod ex philosophorum traditione objicitur, quod cum antecedens possibile sit, et consequens etiam impossibile esse, ex quo impossibile sequitur, nil officit quemadmodum in praecedenti libro diximus, si regularum suarum documenta naturis creaturarum intelligimus fuisse contenta.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:1)
Initium facit a Carneadis argumento nullam esse divinationem censentis, quod nulla sit divinationis tamquam materies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.3)
Item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem quis, cum divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito cecidisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 103:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION