라틴어 문장 검색

hic fracti reserat curvamina dorsi;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:247)
Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes deiecta cervice Getas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:71)
hunc dorso trepidum fumante ferebat ambustus sonipes;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:149)
gaudet metuens et pollice monstrat, quod picturatas galeae Iunonia cristas ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos rubra sub aurato crispentur serica dorso.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:245)
ancipites rerum ruituro culmine lapsus aequali cervice subis:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:74)
illi terribilis, quibus otia vendere semper mos erat et foeda requiem mercede pacisci, natis obsidibus pacem tam supplice vultu captivoque rogant, quam si post terga revincti Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:114)
insedit nigra cervice gementum et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:174)
Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 22:1)
Boves cum ab opere disiunxerit, substrictos confricet, manibusque comprimat dorsum et pellem revellat nec patiatur corpori adhaerere, quia et 2 genus morbi maxime est armentis noxium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 1:1)
Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 3:2)
Si cervix mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et ex diversa auricula sanguinem detrahemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:3)
Quod si cervix in neutram partem deiecta est, mediaque intumuit, ex utraque auricula sanguis emittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 4:1)
Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et illinitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 5:3)
Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab opere danda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 6:1)
Tum cervix aqua frigida defricanda, et spuma argenti illinenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION