라틴어 문장 검색

Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:4)
Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:27)
aucupari semper aliquid quod tua sibi conferri possit industria, honorem, divitias, gloriam, libertatem;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:34)
simul legere, simul conferre, simul nugari et simul honestari;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:2)
Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:1)
Felicissimam vitam, ait Sapiens, ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, meum et tuum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:26)
sunt qui pro nihilo eas ducunt, et facilius verbere vel verbo corriguntur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:39)
quem ego olim ab australibus partibus in aquilonalem hanc solitudinem duxi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:18)
Interea quam dulce habent conferre invicem, sua studia mutuo patefacere, simul examinare omnia, et de omnibus in unam convenire sententiam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:9)
Hic domus erigitur Nature, si tamen isto Nomine censeri fas sit, cum numine possit Sydereas superare domos superumque penates, Nec sibi dignetur conferre palacia regum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:2)
Ergo cum nostram genituram regula talem Nesciat et tantam stupeat pictura figuram Occasumque manus talem patiatur ad ortum, Non uideo, non concipio, non iudico memet Scire modos, causas, raciones, semina, formas, Instrumenta quibus, nostra mediante Minerua, Ortus celestis anime ducatur ad ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:28)
Excipit hanc hominis animam, que semper ab istis Legibus excipitur, meliori pollice ducta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:3)
Subcombunt aquile uisus et lincis adorant Intuitus oculos tales seseque fatentur Deuictos et eis sese conferre uerentur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:9)
Illius nudat latebras ymosque recessus, In lucem tenebrosa refert, noua ducit in usum, Excusatque tropos, in normam scema reducit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:10)
Euocat exterius mentem, studioque uocatam Destinat, atque manus animo ducente gubernat, Supremasque manus apponit opusque sororum Perficit atque semel factum perfectius ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION