라틴어 문장 검색

neque hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur, sed ut ii vetustate et gradu honoris nos praestent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 307:1)
et hercule illo die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit, neque signa promota loco retrove recepta, neque recursum ab ulla sit parte.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 543:2)
' immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non servantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 54:2)
tam hercule quam a Gallorum impetu defendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 55:3)
at hercule reges non liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 270:1)
aedem Quirini dedicavit - quam in ipsa dimicatione votam apud veterem auctorem invenio neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset - ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 665:1)
neque hercule montibus his, si quem forte id movet, ab transitu Poenorum ullo Seduni Veragri, incolae iugi eius, nomen norint inditum, sed ab eo quem in summo sacratum vertice Poeninum montani appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 394:1)
itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed Campanum Calenumque et Falernum agrum pervastatos esse, sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 305:1)
itaque hercule, velut si cum alio exercitu a Capua exiret, nihil usquam pristinae disciplinae tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 239:1)
at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 571:1)
nec hercule mirum esse cessisse milites in acie, cum primus omnium imperator fugeret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 27:1)
at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 166:2)
et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum, inter vota ac preces et laudes ibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 667:1)
tam hercule quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare quae nunc retinendi mei causa, ut terribilia eadem videantur, verbis extolluntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 660:1)
at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 257:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION