라틴어 문장 검색

Non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio minuendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 8:1)
utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 114:1)
utinamque non peiora vincant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 155:3)
utinam non inquinasset argumenta foedis amoribus mores suos fassus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 101:2)
quod utinam ipse fecisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 132:3)
atque utinam tam bona dicerent melius quam mala peius dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 148:2)
in carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 25:1)
utinamque sit tempus unquam, quo aliquis, qualem optamus, orator artem superbo et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus repetitis, in corpus eloquentiae adducat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 61:2)
Quod utinam illum, cuius impio facinore in has miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos immortalis rerum humanarum cura oriatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장48)
utinam emori fortunis meis honestus exitus esset neu viuere contemptus viderer, si defessus malis iniuriae concessissem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장53)
Atque hoc utinam a principio tibi placuisset:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장10)
Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 5:1)
Utinam tantum non prodessent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 9:5)
Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 12:1)
Utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION