라틴어 문장 검색

cornipedum tergo gens altera fertur, haec habitat, teretes arcus et spicula cordi, terribiles certaeque manus iaculisque ferendae mortis fixa fides et non peccante sub ictu edoctus peccare furor, gens ista repente erumpens solidumque rotis transvecta per Histrum venerat et siccas inciderat orbita lymphas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 118)
"Aetium interea, Scythico quia saepe duello est edoctus, sequeris;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 94)
his additur quod munere dei tibi congruit aevi corporis animi vigor integer;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 2:1)
Bene nomini, bene negotio tuo congruit Mantuani illud:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 1:1)
cui non rhetorica partitio, non oratoriae minae,3 non grammaticales figurae congruentem decorem disciplinamque suppeditaverunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 1:3)
quod eo congruit ante narrari, ne vocabula figurata subditum carmen obscurent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:3)
"quin etiam sucos atque auxiliantia morbis gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat, quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis, edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda gentibus atque suos solitus pacare biformes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권64)
non te caelestia frustra edocuit lauruque sua dignatus Apollo est, et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque virgo gaudebit tacito populos suspendere Phoebo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권44)
"haec egomet caeli secreta vagosque edocui lapsus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권75)
At ferus Amphion, regi qui facta reportent edoceantque dolum captivaque corpora reddant, mittit ovans;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권200)
unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:2)
Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 1:4)
Quid quod et cetera congruunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:3)
At congruens servo dei quod deo placitum non sit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:2)
quem dum orationibus continuis ac uigiliis die noctuque studere conspiceret, subito diuina gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis illius coepit aemulari, ac salutaribus eius exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriae tenebris, Christianus integro ex corde factus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION