라틴어 문장 검색

Finito vitio, quemadmodum agendum esset, jam alias exposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 9:6)
quia juxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:2)
quod illo loco tenerum adhuc injuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 3:4)
Medicamentis vero iisdem opus est, quae prima parte hujus capitis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 10:6)
Quibus periculis etiam magis id expositum, quod juxta ipsos articulos ictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 29:7)
advolat Armenius certo mucrone recisos edoctus mollire mares damnoque nefandum aucturus pretium;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:30)
sic ruit in rupes amisso pisce sodali belua, sulcandas qui praevius edocet undas inmensumque pecus parvae moderamine caudae temperat et tanto coniungit foedera monstro;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:247)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)
hinc ardua prorae temperat et fluctus tempestatesque futuras edocet;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:23)
ego te, fateor, crudelis ademi, quae te deserui solamque instantibus ultro hostibus exposui.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:274)
nam plaga Pannoniae miserandaque moenia Thracum arvaque Mysorum iam nulli flebile damnum, sed cursus sollemnis erat campusque furori expositus, sensumque malis detraxerat usus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:25)
videlicet quia ipsis in re rustica multum callentibus prompta erat et ante oculos paene exposita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:2)
Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque me-dentis arbitrio est expositum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 3:1)
Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 1:1)
Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION