라틴어 문장 검색

Non tam praecipites biiugo certamine campum Corripuere, ruuntque effusi carcere currus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 20:1)
Et liquidi simul ignis pro puro vel lucio seu pro effuso et abundanti, nisi prior hoc epitheto Lucretius usus fuisset in sexto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 4:2)
cur hoc tamen versu ostendit illi partem locorum, quibus inpii cohibebantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:3)
Deseruere cavo tentoria fixa Lemano, Castraque, quae, Vogesi curvam super ardua rupem, Pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:1)
Et nunc tonse Ligur, quondam per colla decors Crinibus effusis toti praelate Comatae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:29)
Dumque illi effusam longis anfractibus urbem Circueunt, Aruns dispersos fulminis ignes Colligit, et terrae moesto cum murmure condit, Datque locis nomen sacris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:45)
Ad molem stetit unda sequens, dum sanguinis alti Vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem, Praecipitique ruens Tiberina ad flumina rivo Haerentes adiuvit aquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:99)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Praecipitem cohibete ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:25)
Ubere vix glebae superat, cessantibus Austris, Cum medium nubes Borea cogente sub axem Effusis magnum Libye tulit imbribus annum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:37)
Non, cum Memnoniis deducens agmina regnis Cyrus, et effusis numerato milite telis Descendit Perses, fraternique ultor amoris Aequora cum tantis percussit classibus, unum Tot reges habuere ducem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:56)
Explicat hinc tellus campos effusa patentes, Vix oculo prendente modum, camposque coerces, Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu Oceani pepulisse tuo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:11)
Mox ut stimulis maioribus ardens Rupit amor leges, audet transcendere vallum Miles, in amplexus effusas tendere palmas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:29)
Ut effuso Caesar decurrere passu Vidit, et ad certam devotos tendere mortem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:10)
Nec cruor effusus campis tibi bella peregit, Nec ferrum lassaeque manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION