라틴어 문장 검색

pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 53:2)
protinus enim potest interpretationem linguae , quas Graeci γλώσσασ vocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 64:1)
vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:2)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 199:1)
mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 406:3)
ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 32:1)
ne hi quidem, qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 306:2)
ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 106:1)
alii novem elementa posuerunt, Personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 108:1)
erunt enim plura multo, quam quae his elementis comprehenduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 111:4)
sed neque hic plane concedendum est esse id inhonestum, liberos enim natura omnes et eisdem constare elementis et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 248:1)
est et talis finitionum diversitas, ut qui idem sentiant, non iisdem verbis comprehendant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 139:2)
hanc rerum, coniunctam diversitatem Caecilius vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 192:2)
sed de propositorum diversitate post paulum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 276:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION