라틴어 문장 검색

Nonne, quaeso te, sapientia multi abutuntur, qui ex ea hominibus placere cupiunt, vel in seipsis pro collata sibi sapientia superbiunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:9)
Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:4)
Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:27)
primum certe eligendus est qui ad haec aptus putetur, deinde probandus, et sic demum admittendus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:5)
cum summo studio eligendus est, et cum maxima cautela probandus;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:10)
Huiusmodi ad amicitiam non facile eligendi sunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:21)
illa nobis quinque, quibus amicitia sic laeditur ut dissolvatur, velim nobis enuclees, ut eos, qui nullo modo eligendi sunt in amicos, cavere possimus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:58)
nec donec sanetur, ad amicitiam eligendus.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:18)
Sed nec verbosum arbitror eligendum, quia vir linguosus non iustificabitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:12)
Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:1)
Praecipue utile est, ut eum eligas qui tuis conveniat moribus, tuae consonet qualitati.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:2)
vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:5)
Hoc autem nolo vos ignorare, inter perfectos quos sapienter electos et caute probatos, vera et spiritalis amicitia copulavit, non posse intervenire discidium.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:2)
cum amicus primum sit eligendus, deinde probandus, tunc demum admittendus, et sic postea ut decet tractandus.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:31)
Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION