라틴어 문장 검색

oracula regis eloquio crevere tuo, nec dignius umquam maiestas meminit sese Romana locutam.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:20)
nullas recipit prudentia metas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:74)
"Consul per populos idemque gravissimus auctor eloquii, duplici vita subnixus in aevum procedat pariter libris fastisque legendus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:169)
an gravis eloquio?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:182)
Prudentia, ne quid inconsultus agas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:47)
Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen pro-fecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 32:1)
prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 1:2)
Unius quoque de septem Biantis illius populares Menander et Diodorus in primis sibi vindicaverunt agricolationis prudentiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 9:2)
Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia maciem soli vincere potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 3:1)
Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 4:3)
Nam illud in unius hominis prudentiam cadere non poterat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 1:4)
memoriae proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis in hunc modum eloqui solitum 'o homines ad servitutem paratos!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장3)
quis enim mediocri prudentia, nedum Tiberius tantis rebus exercitus, inaudito filio exitium offerret, idque sua manu et nullo ad paenitendum regressu?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장2)
ex his suasoriae quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes pueris delegantur, controversiae robustioribus adsignantur, quales, per fidem, et quam incredibiliter compositae!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 4:2)
nihil humile, nihil abiectum eloqui poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION