라틴어 문장 검색

"ne non gens cuncta precanti concedat, patriae quantum miser incubo terrae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권386)
Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:5)
Qua tempestate Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.4)
AT ubi hostilis exercitus exterminatis dispersisque insulae indigenis, domum reuersus est, coeperunt et illi paulatim uires animosque resumere, emergentes de latibulis, quibus abditi fuerant, et unanimo consensu auxilium caeleste precantes, nc usque ad internicionem usquequaque delerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI.2)
Incubuit precibus antistes, statimque edoctus in spiritu inpetrasse se, quod petebat a Domino:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:3)
monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 144:4)
at id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 180:1)
ad eam rem Pontius Cominus, impiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 496:2)
"haec culti neglectique numinis tanta momenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 546:1)
cui ego rei tantum abest ut impedimento sim ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes fenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thesauris ex praeda clandestina evolvas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 158:2)
emersisse civitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 144:1)
Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:3)
ibi inexplorato profectus in insidias praecipitatur multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 248:2)
Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 269:2)
multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem de paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION