라틴어 문장 검색

Si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est, eam quae maxime est secundum naturam, humani generis societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 26:3)
Ut, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas evertatur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 27:1)
Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis vident, poenam non dico legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae acerbissima est, non vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:3)
Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:2)
Cadit ergo in virum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari, praeripere, fallere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:6)
Quam ob rem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 34:3)
Gratissima autem laus eorum factorum habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolumento ac praemio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:1)
Itaque huic generi laus honos gloria fides iustitia omnisque virtus, illis autem alteris quaestus emolumentum fructusque proponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:2)
Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:2)
Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 1:3)
senatum vero et populum ut unum habeamus, et fieri potest, et permolestum est, nisi fit, et secus esse scimus et videmus, si id effectum sit, et melius nos esse victuros et beatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 51:3)
nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna Lactant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:3)
Et eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum, scammoniam aristolochiamque radicem, quarum causam ignorares, vim et effectum videres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 67:1)
Sit extremum, effectum tamen non est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 157:20)
Si igitur neque deus est effector somniorum neque naturae societas ulla cum somniis neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est, ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi, qui ea vident, nihil divinent, ii, qui interpretantur, coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura, quae in varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit incertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION