라틴어 문장 검색

Etiam quatuor caussarum genera praecipue tractat, vim illatam, fraudes, crimina varia stellationatus, et inchoamenta sive actus medios qui vergunt ad crimina capitalia aut alias atrocia, licet nunquam actualiter commissa et perpetrata fuerint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:8)
Qua certe fraude potius quam stratagemate oppidum Damnum captum est, et urbs Brugarum damno affecta, magna cum civium constristatione.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:11)
Quod vero ad eius e Francia dimissionem, nolebat eam interpretari acsi fraudes Perkini Gallis suboluisset, aut propter neglectum aliquem, sed contra hoc pro signo certo astruebat eum pro viro aliquo magno habitum fuisse, quoniam caussae eius destitutio et desertio revera tanti erat ut si quis recte animadvertat, pacem confecisset, immolando scilicet principis innocentis et calamitosi fortunas utilitati et ambitioni duorum potentium monarcharum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:17)
Verum statim post, tot et tantos errores cumulavit ut iis nulla fortuna, licet optima, par esse posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:6)
Nam sive hoc tribuendum sit providentiae eius defectui, aut in rebus quas decreverat pertinaciae, aut suspicionibus quae aciem mentis eius perstringebant, vel quicquid aliud in caussa fuit, certum est fortunae suae perturbationes continuas (praesertim nulla violenta occasione subnixas) exoriri non potuisse absque magnis aliquibus in natura sua impedimentis, et erroribus in constitutione animi sui radicali, quae necesse habuit salvare et emendare per mille pusillas industrias et artes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:8)
Ut vero errores qui invaluerunt, quique in aeternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticae, nulla prorsus suberat spes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:4)
exiquo sane fructu, quum inter errores oppositos errandi causae sint fere communes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:61)
et prensando quod non capit, ad errores potius stabiliendos et quasi figendos quam ad viam veritati aperiendam valuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:79)
Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur, atque errorum et errantium numerum augent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:6)
Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris praesidiis et auxiliis, liberati et muniti, laborum qui restant et ipsi in partem veniant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:6)
quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:9)
nihilominus hoc subest fraudis, quod syllogismus ex propositionibus constet, propistiones ex verbis, verba autem notionum tesserae et signa sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:7)
Sensus enim fallunt utique, sed et errores suos indicant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:11)
verum errores praesto, indicia eorum longe petita sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION