라틴어 문장 검색

doctus vir et Graecis litteris eruditus, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:3)
de amore, de tormentis, de rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 3:2)
iam Q. Catulus non antiquo illo more, sed hoc nostro, nisi quid fieri potest perfectius, eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장1)
Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:7)
sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:2)
Balbi docti et eruditi hominis in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:2)
Eius conlega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:4)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)
M. Piso quidquid habuit, habuit ex disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis doctrinis eruditus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:1)
Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:5)
erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:1)
Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:3)
erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 2:4)
mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:3)
quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poe+tis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis ornatus defuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION