라틴어 문장 검색

Indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:2)
ex omni notione, etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 26:2)
Quam multos fama non excepit, sed eruit!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:10)
Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:6)
Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:4)
Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 26:2)
Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 45:3)
nunc potissimum eruitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 28:6)
In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 4:8)
fili, aut oculos erue aut manus commoda.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 9:7)
ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:1)
proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 1:18)
Oculos certe eruam mihi, ne plus marito praestiterit uxor.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 2:19)
Ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 19:7)
Intuemini debilia infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION