라틴어 문장 검색

Hoc in sensu fides cum spe iungitur quia, etiamsi nostrum tabernaculum hic dissolvitur, habitationem habemus aeternam quam Deus iam inchoavit in Christo, in eius corpore (cfr 2 Cor 4,16-5,5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 111:2)
Etiamsi dudum fuerat ambiguum hoc mihi, Nunc non est quum eam consequitur alienus puer.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 448)
nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam in eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quae prius discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando divisae professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab ostentatione positas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 5:1)
neque enim esse oratorem nisi bonum virum iudico, et fieri etiamsi potest nolo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 70:4)
sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:3)
et trasumennum pro tarsumenno multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 161:3)
etiamsi est apud Lucilium fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 229:3)
nam cum legeremus in XII tabulis ni ita , inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat paco ut cado, unde non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 232:2)
nam etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 262:2)
cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 339:5)
verum et orator etiamsi raro non tamen nunquam probabit dialectice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:8)
quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 402:1)
nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis moribusque praepositum, modestam habere potest etiam iuventutem, tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis verum etiam suspicione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 29:2)
nec tamen, etiamsi quid novi vel sero invenissem, praecipere in posterum puderet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 90:1)
quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION