라틴어 문장 검색

' De vino aut salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 174:3)
quae quo tandem modo evanuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 174:5)
quando ista vis autem evanuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 174:9)
evanuisse mavultis et extinctum esse id quod si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea quae non sunt credenda non credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 175:5)
sin, ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 10 2:6)
quod ad te scripseram me in Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi, mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram quoad aliquid ad me de eo scriberes, quod proximis litteris scripseras fore uti secundum comitia aliquid de nobis in senatu ageretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 13 2:1)
qui legari noluerim ante res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:2)
idem Cicero, si flexerit adversus alios iudicium suum quod tanta firmitate ac magnitudine direxit in exturbando Antonio, non modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi sed etiam praeterita evanescere coget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 12:1)
foliorum 96 et 97 cum et margines laesae essent et multae litterae evanuissent, s. XV haec pars (inde a p. 453,13 aegritudinisque) ex alio codice, qui nullius pretii erat, denuo descripta est (Vb). praeter librarium duos veteres correctores codicem emendasse, praeterea etiam recentiores velut Panormitam ipsum nonnulla mutasse statim Stroebel vidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말128)
num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:10)
non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset - est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:11)
erat enim in tumore animus, et omnis in eo temptabatur curatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:7)
quodque vetat Chrysippus, ad recentis quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque vim attulimus, ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:5)
inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio, citiusque repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:3)
nam Aristonis Pyrrhonis Erilli non nullorumque aliorum evanuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 85:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION