라틴어 문장 검색

Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute, diffudit vultus et reddidit omina voce.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:1)
iuvat ire per alta astra, iuvat terris et inerti sede relicta nube vehi validique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim ac rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque evolvere fati:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:3)
nec tibi contingunt, quae gentibus otia praestas, bellaque cum multis inrequieta geris, mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum te numquam nostros evoluisse iocos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 195)
nec tamen est facinus versus evolvere mollis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1138)
Quod efficit ut cogitemus universitatem ad Dei transcendentiam patere, intra quam evolvitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 101:2)
Fidei erga rationem observantia postulat ut ad illud intendatur animus, quod ipsa scientia biologica, quae est evoluta seiuncta ab oeconomicis lucris, de structuris biologicis edocere potest deque earum facultatibus et mutationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:2)
Sensus suffocationis, quae glomeratis domibus ac locis plurimorum inhabitantium gignitur, vincitur si vincula humana proximitatis et caloris evolvuntur, si communitates creantur, si limites ambitales intra unamquamque personam compensantur, quae se ipsam sentit in complexum communionis et proprietatis insertam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:5)
Huiusmodi actiones bonum in societate diffundunt quod semper fructus affert ultra illud quod probari potest, quia in gremio huius terrae bonum pariunt, in alios perventurum, nonnumquam invisibiliter.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 271:2)
Educatio haud sufficit eiusque conatus erunt steriles nisi etiam procuret novum exemplar diffundendum, quod attinet ad hominem, vitam, societatem et necessitudinem cum natura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 274:5)
233. Universum in Deo evolvitur, qui illud totum replet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 296:1)
Itaque dies requiei, cuius culmen est Eucharistia, lucem suam diffundit in totam hebdomadam et rationem nobis dat ad curam habendam de natura deque pauperibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:12)
Fidei Israel professio veluti narratio beneficiorum Dei, eius actionis in liberandum regendumque populum (cfr Dt 26,5-11) evolvitur, quam narrationem de generationein generationem populus transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:6)
Extra hanc in Amore conformationem, extra Spiritus praesentiam qui eum in cordibus nostris diffundit (cfr Rom 5,5), Iesum confiteri ut Dominum non possumus (cfr 1 Cor 12,3).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:10)
Lux Iesu splendet, veluti in speculo, in vultu christianorum et ita diffunditur, ita ad nos pervenit, ut etiam nos hanc visionem participare possimus et aliis transmittere eius lucem, sicut in Paschatis liturgia lux cerei alias innumeras accendit candelas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:12)
Ecce curnam qui credit numquam sit solus, et quo pacto fides tendat ad sese diffundendam, ad gaudium apud alios excitandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION