라틴어 문장 검색

cives vero urbem nisi cum salute exire metuerent, non sine interitu et periculo Christianorum eam posse expugnari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:11)
Si autem nos pigritia ceperit, aut aliquid indignationis tardaverit vel negligentes ad confratrum auxilium effecerit, nihil utilius super hoc prospicio, quam ut a terra exeamus, et hostibus sine intermissione insurgentibus cedamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:9)
Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:14)
At Rotgerus suique commilitones in armis parati obviam exeuntes, cum Arabibus confligere non abstinuerunt, ac plurimum diei equestri contentione et discursu consumentes, gravi vulnere vexati [0660C] et multo labore exhausti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:2)
- De Arabibus in cavernis montium absconditis, quos rex igne et fumo exire coegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 57:2)
Sed nec sic viros cogere valens ut prodirent, tandem igne et fumo suscitato ante ora cavernarum, universos exire arctavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:3)
Et ecce Ascalonitae gaudentes ejus absentia, ad tria millia exierunt in planitiem camporum civitatis Rames.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:1)
Tantorum principum comperta concordia, Sarraceni, non ultra vim ferre valentes, pacemque quaerentes, urbem praeterquam regi nemini dare conspirant, eo quod vita et salute membrorum impetrata, ejus fidei se praecipue credebant, ne a Pisanis et Genuensibus foedere violato, armis impeterentur, sicut Ptolemaidenses, et non pacifice ab urbe exirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:1)
Rex itaque urbe suscepta, dextram illis dedit, ut ab urbe incolumes exirent, non amplius, nisi quod humero valerent, efferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:2)
Si vitae meae parcere velletis, et a poenis, quibus me vexatis, manus continentes, me liberam a catenis exire permitteretis, saluti vestrae et confratrum vestrorum procul dubio consulerem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:4)
Sed eorum, qui adhuc in urbe inventi, foedere facto non exeuntes stulte permanserant, a Bertranno et Pisanis circiter unum et viginti millia occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:6)
et ostro caeterisque pretiosis in auro et argento ab eo sumptis, a praesidio exeuntes in ejus potestatem reddunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:7)
ideo consilium ad invicem conferamus, ut ab hac civitate exeuntes, viam, sicut devovimus, continuemus et non moram hic faciamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:3)
Et alius philosophus dixit, "Si in clientelampotentissimi hominis deveneris, aut veritas aut amicitia perdenda est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:61)
Et iterumCato dixit, Verbera cum tuleris discens aliquando magistri, Fer patris imperium, cum verbis exit in iram.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION