라틴어 문장 검색

pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:3)
non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:8)
cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:10)
ergo et parenti non numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:4)
qui igitur non filias pluris, sed innumerabilis cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo divitem, cum ipse egere se sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 2:9)
Captatores iam exhausti liberalitatem imminuerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:2)
Nam et in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis quibus capitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 8:1)
Possum iam perscribere tibi quantum in publica provinciae Baeticae causa laboris exhauserim.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 1:1)
Nam possessor prior saepius vendidit pignora, et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 6:2)
iure, gratularis, primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viventi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:2)
An latentibus venis certa mensura, quae dum colligit quod exhauserat, minor rivus et pigrior;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 9:1)
Quid si heredem quidem instituisset ex asse, sed legatis ita exhausisset ut non amplius apud te quam quarta remaneret?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 9:4)
Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum quantum laboris exhauserit frustra.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:1)
quamquam propior aliquanto est sententiae relegantis, quae absolvit, quam quae occidit - utraque enim ex illis vitam relinquit, haec adimit -, cum interim et qui morte puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 13:3)
quamquam fossa quam providentissimus imperator fecit exhaustus, premit valles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo cernitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION