라틴어 문장 검색

Una enim, inquit, assumetur, altera relinquetur (Matth.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:22)
Assumetur Ecclesia, relinquetur Synagoga.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:24)
Vel mens bona assumitur, improba derelinquitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:25)
ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:24)
ita cogitationum nostrarum fruges quae sunt solidae atque optimae, puram atque sinceram exhibent virtutis alimoniam, sicut scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:13)
In quo omnium hominum suscepta est redemptio, assumpta est resurrectio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:18)
Aut quomodo fieri posset, ut naturae obedientiam deferret, qui Deo reverentiam non exhiberet?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:7)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
quo inferiores collocaret in medio, quo magis hinc inde a fortioribus juvarentur, et dimicationem utriusque partis assumerent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:6)
Sed et si quis virtutum epulas fortiores sibi exhibere non possit, hujusmodi tamen habeat passiones, quae non noceant, sed delectent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:4)
Quicumque igitur studio fuerit virtutis accensus, et vaporem laudis assumpserit, omnes delicias ventris excludit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:2)
Assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium, versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem, nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 29:1)
Aedesius omnino nescisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 14:1)
Post multa itaque per deliberationes ambiguas actitata, stetit fixa sententia, abiectisque disputationibus irritis, ad imperium placuit Iulianum assumere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 3:2)
Musonianus tamen praefectus praetorio, multis (ut ante diximus) bonis artibus eruditus, sed venalis et flecti a veritate pecunia facilis, per emissarios quosdam, fallendi perstringendique gnaros, Persarum scitabatur consilia, assumpto in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diversis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION