라틴어 문장 검색

non esse admirabilius Romanos Graecia pelli quam Hannibalem Italia pulsum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 537:1)
viginti eximiae equos formae cum captivis eosdem decem lembos, quos ante miserat, Antenor devehere Thessalonicam iussit et primo quoque tempore ad classem reverti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 352:1)
Chrysalvs Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum, quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 91)
ibi amare occepi forma eximia mulierem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 19)
neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem, eam me emisse ancillam matri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2239)
atque ego illi aspicio forma eximia mulierem, filius quam advexit meus matri ancillam suae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 120)
Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas, sambucas advexit secum forma eximia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2156)
Cum ergo materia circa quam versatur presens tractatus sit admirabilis, et propterea ad admirabile reducenda ista tria intenduntur in principio exordii, sive prologi.
(단테 알리기에리, Epistolae 112:3)
ea debent praestare sine dubio et admirabilem et iucundam orationem, verum admirabilem non sic, quomodo prodigia miramur, et iucundam non deformi voluptate sed cum laude ac dignitate coniuncta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 34:1)
Veranius enim in Pontificalibus quaes­tionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:2)
Orta patre eximio, regali et stemmate clara, Nobilior Domino est, orta patre eximio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION