라틴어 문장 검색

Et de hoc quidem genere dispositionis, etiamsi non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 268:2)
nam et in prooemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem ut theses etiam simplices.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 269:3)
illa enim potentissima est, quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 274:5)
neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et tertius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 280:1)
verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:3)
In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)
Et Marcus Tullius inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat, eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius laboravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 15:2)
inventio cum imperitis saepe communis, dispositio modicae doctrinae credi potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 65:3)
sed de dispositione diximus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 122:3)
exordium sumunt cum clausula cum praecedentibus cohaereat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 320:2)
sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 331:2)
An similibus Cicero usus est numeris exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 390:5)
in verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 51:3)
sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 54:2)
itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION