-
Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos.
- (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장11)
-
Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines tuentur.
- (카이사르, 갈리아 전기, 7권, 65장3)
-
Qui etsi ne civibus quidem suis se committebat, tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur.
- (카이사르, 갈리아 전기, 8권, 39장4)
-
Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse;
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium105)
-
et qui ampla valetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt.
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium190)
-
2. At imbecillis, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, observatio maior necessaria est, ut, quod vel corporis vel loci vel studii ratio detrahit, cura restituat.
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장1)
-
ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, vigilia;
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장61)
-
8 At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat:
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 8장1)
-
In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet;
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장2)
-
cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent;
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장48)
-
Secundum cibum curis abstinendum;
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장50)
-
At si ex faucibus interioribusve partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda.
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장29)
-
nam ante magna cura vitandum est, ne quid bibat.
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장26)
-
maiorem vero curam adhibere debet iis, quibus id revertitur;
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장9)
-
et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius victu rationem potius omnem curam suam transtulit.
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장6)