라틴어 문장 검색

Latini namque et Hernici relictis Volscis domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti eventus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 88:2)
Volsci, ubi se desertos ab eis videre, quorum fiducia rebellaverant, relictis castris moenibus Satrici se includunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 88:3)
Volsci abiectis armis sese dediderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 90:2)
id caput Volscorum, eam fuisse originem proximi belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 91:2)
quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio qui in Volscis erat mallet, nihil recusavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 96:1)
Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 96:3)
responsum frequenti utriusque gentis concilio est culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae iuventutis aliqui apud Volscos militaverint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 109:1)
militis autem non dati causam terrorem adsiduum a Volscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 110:2)
insequenti anno A. Manlio P. Cornelio T. et L. Quinctiis Capitolinis L. Papirio Cursore iterum C. Sergio iterum tribunis consulari potestate grave bellum foris, gravior domi seditio exorta, bellum ab Volscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis viro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 112:1)
dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturae ipsi vires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum inductum audierat, pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 122:1)
ingens certe, quod inter omnes auctores conveniat, quamquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisae res erant, Volscorum exercitus fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 127:1)
capta quoque ac direpta eodem die castra Volscorum, praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 138:2)
pars maxima captivorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec omnium de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuventutis inventi, manifesta fides publica ope Volscos hostes adiutos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 139:1)
ad ea Manlius nec se fefellisse ait, non adversus Volscos, totiens hostes quotiens patribus expediat, nec adversus Latinos Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed adversus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 160:1)
dictator de Volscis triumphavit, invidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION