라틴어 문장 검색

Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장61)
Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum evidens si omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장37)
Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장38)
Si vero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, maliciorum ex aqua terendum eoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장24)
Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. 1, aut cui dictamni Cretici P. 1 adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장56)
Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu vel etiam ferramento eicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장374)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장43)
5 Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장1)
quae ratio in dentibus quoque eiciendis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장43)
Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장10)
Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장21)
post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장5)
Ac primum circa cervicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장40)
Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, inter tamen supra infrave eum se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장52)
Ubi totum os eiectum est, circumradendae levan-daeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION