라틴어 문장 검색

tunc nitidus plenis confisus rusticus agris ingeret ardenti grandia ligna foco, turbaque uernarum, saturi bona signa coloni, ludet et ex uirgis extruet ante casas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 115)
at sibi quisque dapes et festas extruet alte caespitibus mensas caespitibusque torum.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 547)
eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 233:1)
legiones deinde ductae ad diruendam urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 307:2)
ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 310:1)
eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 351:2)
oppidum dirutum, ager veniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 184:3)
invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 453:1)
Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 329:5)
domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 172:1)
diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 682:1)
dictum est ad Veios migrandum esse propter incensam et dirutam urbem, quod consilium Camillo auctore discussum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha15)
eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs quam Latini diruerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 279:1)
oppidum dirutum atque incensum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:1)
aedes fuere in Palatio eius, quae Vacci prata diruto aedificio publicatoque solo appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 272:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION